- PSILOTHRUM
- PSILOTHRUMGraece ψίλωθρον, apud Martialem, l. 3. Epigr. 74. v. 1.Psilothrô faciem levas et dropace calvam:et dropax. sunt medicamenta depilatoria, quibus pilosa loca ad tempus laevia ac glabra reddebantur. Laevigabantautem hôc modô faciem, ut hîc: alas, uti visum supra ubi de Alipilis. Porro inguina. Auson. Epigr. 123. et partem obversam, vide supra Culipilarius: totum adeo corpus. Iulianus Misopogone, ubi de Mimis ac Saltatoribus seu Ludiis, ἄνδρας ψιλουμένους, οὔτι τὰς γνάθους μόνον, ἄλλα καὶ ἅπαν τὸ σῶμα λειότεροι τȏυ γυνααικῶν ὅπως φαινοιντο, Viros non modo genis, sed etiam totô corpore depilatos, ut ipsis feminis leviores videantur. Unde in Aulularia Plautus, Actu 2. sc. 9. v. 6.—— Tu istum gallum, si sapisGlabriorem reddes mihi, quam volsus ludius est.Vide Desid. Herald. Animadversionib. ad Arnob. l. 4. de Psilothri vero vim habentibus Plinium passim: uti de psilothro ad coria depilanda efficacissimo supra voce Albasor: aliquid etiam infra voce Pumex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.